- BEBRYCE
- BEBRYCEuna fuic ex Danai filiabus, quae suo etiam sponso pepercisse traditut, Eustath. in Dianys. Η῾ Βεβρύκη μὲν, καὶ Υ῾περμνήςτρα μόναι τῶ συνέυνων ἐφείσαντο. Ibidem dicit hanc una cum sponso suo fugisse in regionem, quae post ab ea fuit Bebrycia dicta. Apollodotus quidem, in Catalogo Danaidum, Bebrycem fortasse nominavit, quae in vulgatis codicib. perperam Βρύκη appellatur. Idem auctor innuit, duas Danai silias maritis pepercisse: Danaus. inquit, Aegypti filius praeter unum aut alterum (πλκ`ν ἑνὸς ἢ δυοῖ) filtarum suarum operâ necavit. Plerique tamen auctortes Hypermnestram solam, quae a caede sponsi sui abstinuerit. commemorant. Ita Pind. Nem. 10. Ο᾿υδ᾿ Υ῾περμνήςτρα παρεπλάγχθη μονόψαφον εν κολεῷ καταχοῖσα ξίφος. Ita etiam Horat. Carm. l. 3. Od. 11. v. 33Una de multis face nuptialiDigna, periurum fuit in parentemSpiendide mendax et in omne VirgoNobilis aevum.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.